monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > bnf9389.51 > sectio 177 > 17 > sectio 19 > sectio 21 > sectio 107 > sectio 112 > sectio 280 > sectio 76 > sectio 251 > bnf10439.193 r > 10 > sectio 22 > sectio 27 > sectio 124 > sectio 211 > sectio 7 > sectio 25 > sectio 98 > sectio 14 > 6 > sectio 94 > 9 > 10 > sectio 131 > sectio 142 > 17 > sectio 35 > sectio 96 > 5 > sectio 77 > sectio 50 > sectio 47 > sectio 442 > sectio 29 > sectio 241 > sectio 122 > sectio 65 > sectio 162 > sectio 74 > sectio 185 > sectio 13 > sectio 273 > sectio 2 > sectio 301 > sectio 31 > sectio 252 > sectio 155 > sectio 28 > sectio 17 > sectio 78 > 1 > sectio 32 > sectio 12 > sectio 18 > sectio 27 > 2 > . . . > sectio 202 > sectio 158 > sectio 12 > 2 > sectio 123 > sectio 299 > sectio 88 > 18 > sectio 25 > sectio 132 > sectio 41 > sectio 107 > sectio 156 > sectio 4 > sectio 138 > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 11. <<<     >>> 13.

12.

1 Anima igitur quae illud videt, corpus hoc non requirit, minimamque sibi familiaritatem cum eo esse debere intelligit, renuntiat saeculo, abducit se a vinculis carnis, exuit omnibus voluptatum istarum nexibus.
2 Denique Stephanus Iesum videbat, et lapidari non formidabat; immo cum lapidaretur, non pro se, sed pro illis a quibus perimebatur, rogabat (Act. VII, 55 et seq.).
3 Paulus quoque raptus usque ad tertium coelum, cum corpore esset, an sine corpore, nesciebat: raptus, inquam, in paradisum, usum proprii iam non sentiebat corporis; et audiens verba Dei, quomodo ad corporis infirmitates descenderet, erubescebat (II Cor. XII, 2).